Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[119]
et ego: Non, inquam, Brute, sine
causa, propterea quod istorum in dialecticis omnis cura
consumitur, vagum illud orationis et fusum et multiplex
non adhibetur genus. Tuus autem avunculus, quem ad
modum scis, habet a Stoicis id quod ab illis petendum
fuit; sed dicere didicit a dicendi magistris eorumque more
se exercuit. Quod si omnia a philosophis essent petenda,
Peripateticorum institutis1 commodius fingeretur oratio.
1 atque Academicorum inst. Martha
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.